- PENNONES
- PENNONESin Edicto Nunonis Sancii Ducis Rossilionis A. C. 1217. item in Constitut. quibusdam Catalanicis, banna significant, id est, edicta publica seu regia; eo quod haec interdum appositione vexilli, quod Pennonem Galli vocant, fiebat: unde Penuncellus, vel Penicellus, Gall. Pennonceau, a panno vel pannuncello hastae, in vexilli in acutum desinentis speciem, adfixo. Thom. Walsinghamus in Richardo II. Vexilla et penicellos erigentes. Infra, Deferens ante eum vexillum vell penicellum displicatum de armis S. Georgii. Cuiusmodi vexillum proprium fuit eorum militum, qui Bacellarii vocabantur; Banneretis enim quadratum vexillum competebat. Interdum vero etiam Scutiferis Pennoncellos deferre ius fuisse, ex Froissardo discimus. Ita vero Bacchelariis et Scutiferis pennones seu pennoncellos in militaribus expedition ibus deterre ius erat, si vassallos complures haberent, qui eorum signa atque vexilla subsequi tenerentur: seu quod nondum Banneriam, uti tum loquebantur, per aetatem erexissent: seu quod eum vassallorum numerum non haberent, qui ad Bannereti dignitatem obtinendam requirebatur. Erant vero Pennones eiusmodi militum armis seu infignibus ornati, uti idem Froissardus docet Volum. 4. c. 18. et alibi, apud Car. du Fresne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.